- GYGES
- I.GYGESGigas centimanus, Caeli et Terrae fil. frater Briarei. Ovid. Trist. l. 4. Eleg. 7. v. 18.Centimanumque Gygen, semibovemque virum.Horat. Carm. l. 2. Od. 17. v. 14.Nec si resurgat Centimanus Gyges.Voss. Venti nomen in terra latentis, nam γυγαῖος σκοτεινὸς est, Hesych. e quo gigantem fecit Hesiod. Theogon. cui addidit duos alios, Briareum et Cortum, qui tres vocabantur τριτοπάτορεις, tertio loco post Parentes, viz. post Solem et Lunam; quibus apud Athenienses ὑπὶρ γενέσεως παίδων, pro nativitate filiorum, vota fiebant, sicut apud Rom. Veneri. Vide Auctor. Etymologici et Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 1. nec non supra, ubi de Diis Genethliis.II.GYGESformosi pueri nomen. Horat. Carm. l. 2. Od. 5. v. 19.Ut pura nocturno renidetLuna mari, Cnidiusque Gyges.III.GYGESfuit quidam Lydus, cui cum Candaules, Lydiae Rex uxorem suam nudam ostendillet, illa id aegre ferens, cum apud Lydos, opprobrium esset summum, talem conspici, Gygen ad necem eius impulit, seseque cum regno illi tradidit: Herod. l. 1. v. 8. quo pacto id ab Heraclidis ad Mermuadas, Regum Lydorum Dynastiam III. translatum est: quo tempore, vide supra in voce Candaules.Is vero regno potitus, primus Barbarorum, post Midam Phrygiae Regem Delphos misit donaria, cum argentea plurima, tum aureas sex pateras pondo talentorum XXX. quae in thesauro Cypseli collocatasuêrunt Herod. Ibid. Unde Strab. Inscriptiones manebant incolumes --- Gyges, Croesus etc. 19. Porro, Mileto et Smyrnae arma intulit, et expugnavit Colophonem, iterum Herod. ubi supra. Milesiis vero Abydum condere permisit, Strab. l. 13. p. 590. Idem γυναῖκαις εὐνούχιϚεν primus, Suid. in Ξανθ. quod Ardramyti Athen. tribuit, vide Andramytes. Regnavit An. 39. successore Ardye, quem vide, ut et in voce Mermnadae. De fabuloso autem Gygis annulo, adi Platonem de Republ. l. 2. et ex eo Cic. Offic. l. 3.IV.GYGESquidam, de quo Cic. l. 3. Offic. haec scribit. Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui, cum terrâ discessisset, magnis quibusdam imbribus, in illum hiatum descendit, aeneumque equum (ut ferunt fabulae) animadvertit, cuius in lateribus fores essent, quibus apertis, hominis mortui corpus vidit magnitudine inusitatâ, annulumque aureum in digito; quem ut detraxit, atque ipse induit, (erat enim pastor) tum in concilium pastorum se recepit. Ibi cum palam eius annuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat. Itaque hac opportunitate annuli usus. Reginae stuprum intulit, eâque adiutrice regem Dominum interemit, regnoque eius potitus est. Idem cum priore. Vide Lucian. in Vot. Erasm. in Adag.V.GYGESviri nomen. Virg. Aen. l. 9. v. 762.Principio Phalarim et succiso poplite Gygen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.